Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 134
Unproofread scanNot analysed yet
Ille enim extenuissimis arteriolarum &vasculorum lymphaticorum oculis in uvea &choroidea tunica gignitur, vitreus vero ex tenerrima lymphs, quam vehunt vascula arachnoidea, venit ac nutritur. Crystallinus in ipso utero producitur, suum augmentum &conservatione n a vasculis in tenuissima arachnoidea &propria membranula existentibus &tenuissimam lympham plorantibus nanciscitur. Neque dubium videtur quin purissima, quae nutrit oculos eorumque humores, lympha circulari motu per adducentia &abducentia vasa feratur. §. XIV. Hisce cognitis liquet, originem suffusionis in lymphae ocularis vitio positam esse: nam quum hic humor vel diaphanus, purissimae &homogeneae naturae esse debeat, adeo ut cum liquido tenuissimo, quod nervi vehunt, pene similem naturam habere videatur, qualis non modo nutriendis oculorum humoribus, sed &eorum membranis roborandis inserviat, fit omnino, ut, quando ipse per morbosam diathesin, crassus, impurus ab heterogeneis &opacis terrestribus particulis redditus per oscula vasorum admodum dilatata &diducta ad interiora oculi trasfertur, humores turbidi evadunt &naturalem pellucitatem suam amitXV. tant. Ex hisce jam facile colligere licet; quare omnes illi, qui ob lymphae spirituosae subtilis in sanguine defectum, imbecillarum virium sunt, ut senes, vel diuturno morbo afflicti, aut qui nimium sanguinis profuderunt, vel diuturna moestitia, anxiis curis, assiduis vigiliis macerantur, vel etiam intempestiva &nimia venere usi sunt, tam promte &facile in suffusionem &visus hebetudinem atque caliginem incidant. Neque minus hypochondriacos vitae addictos sedentariae, qui pigra alvo atque ventriculi inflatione laborant; item cachecticos, quorum corpus multis impuris succis abundat, maxime, quando purgantis, sudoriferi aut balnei calidi improuide admissi vehementia humores in motum acti ad caput pelluntur, hisce viriis subjectos fuisse non semel sed frequentius observavimut.