Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 135
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam, si plethora nimium urget, in iis, qui consuetas sanguinis per scarificationem, per sectionem venae neglexerunt, vel qui solennes &criticas salutares per uterum, per anum fluxiones, aut deficientes experiuntur, non amplius, ejusmodi oculorum, de quibus nunc agimus, vitia, crebrius observantur: nam ex nimia sanguinis &humorum abundantia protinus eorum spissitudo atque impuritas suboriri incipit, quatenus, ob tardiorem progressum, nec satis fluidi redduntur, neque ab heterogeneis &excrementiriis partibus depurantur. XVI. Memoratu praeterea dignum est, hanc visus imminuti speciem, Habet qua omnia per nebulam cernuntur, statas suas habere periodos, ita riodos. ut pluries observare licuerit, certis tantum temporibus illam in festasse, postea vero sponte remisisse atque ex toto commodis remediis fuisse sublatam. TIMAEVS a GULDENKLEE Libr. I. cap. XXVII. casum communicat matronae gravi febre semitertiana laborantis, quae ingravescente paroxysmo de oculorum caligine &obversantibus ante oculos corpusculis conquerebatur, remittente vero febre cessasse haec omnia, illa ipsa retrocedente, tanquam symptoma iterum accessisse memorat. Nos recordamur quoque, maculas &alia, quae visui objiciuntur, crescente luna incrementum, decrescente vero decrementum cepisse, &mense Martio potissimum hoc malum infestasse. Ex quibus Differt signis simul dignoscitur differentia, qua suffusio maxime sese dicataracta. stinguit a cataracta vera. Haec enim non tam facile ratione temporis aut magnitudinis variat, sed pertinacius insistit &fit praecipue. quando irregulares opacae atomi congrediuntur &tunicam quasi solidam constituunt; aut ut rectius quidem cum recentioribus existimatur, si tunica crystalloides primum densa fit &opaca, postea vero totum corpus crystallinum multis lamellis per naturam suam instructum, aridum, exsuccum &opacum evadit. XVII. Oculorum vitia id habent cum morbis nervorum com- Prognosit. mune, itized by Google Dic 136 CAP. V. De visus imbecillitate ex lippitudine. mune, ut, quo diutius inhaerescant, eo difficiliorum sanationem recipiant &levissimis ex causis revertantur, interdum quoque in graviorem morbum transmutentur, idque non sine ratione: nam solidorum textura, structura &robur longo tempore ita invertitur &destruitur, ut tardo admodum modo ac gradu curatio contingat. Atque hoc est, quod vulgo consuetudinem &habitum habere dicitur.