Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Sicut complures capitis affectiones, ut vertigo, aurium tinnitus &difficultas, cephalalgia, hemicrania, ubi suas servant periodos, ex vitio stomachi &primarum viarum saepius originem suam trahunt; ita &oculorum statis temporibus recurrentes morbos, obnubilationes, caligines, visus hebetudines, fluxiones, ex colluvie humorum in hypochondriacis provenire non modo praesens casus docet, sed &crebriori observatum habemus experientia. Genesis horum affectuum ita procedit: A colluvie vitiosorum humorum in tunicis ventriculi nervosis spasticae fiunt stricturae, per quas, quum liber sanguinis per venas compressas transitus intercipitur, major ejusdem redditur adpulsus ad caput ejusque partes, ubi in vasis minimis stagnans ejusmodi molestias producit. Neque vero oculi ab ejusmodi fortiori appulsu &congestione sunt immunes, quum tunicae eorum omnes tenuissimis vasculis lymphaticis &sanguiferis sunt refertae, in quibus facile humorum circuitus potest turbari. Ex quo fundamento nunc ex facili tam saustae acidularum aliorumque remediorum operationis reddenda erit ratio.