Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc igitur casu id maxime discere pessunt artis nostrae tyrones, quanta vis &vehementia insit animi perturbationibus, adeo vt etiam morbos jam quiescentes, imo sublatos, fine ullis aliis causis accedentibus repente revocare possint. Denique cautionem quoque exinde depromere possunt, qui per fontium salutarium virtutem convaluere, ut praeter meliorem vivendi rationem, tranquillam quoque &ab affectibus immunem mentem, quantum licet, custodiant. OBSERVATIO VII. Vir annorum quadraginta duorum, robustae ac plethoricae Visus imcorporis constitutionis, a primis jam annis lauto victu &largiori minutio vini potu, nunquam autem venaesectione usus, nullum per omnem oculi dextri vitam graviorem morbum, nisi crebras in juventure sanguinis ex suffue naribus fluxiones expertus est, quae dein cessantes haud rediesione. runt prius, quam superiori anno magno cum impetu. Haud ita pridem longo itinere per concitatiorem equitationem confecto ad convivium invitatus &binis diebus vino Hungarico obrutus breviter post truculentis vexatur doloribus colicis gravi diarrhoea stipatis, inter quam strias quasdam deposuit cruentas, quas pro intempestivis haemorrhoidum excretionibus habere nulli dubitamus. Praeterea venationibus nimium deditus vir generosus die aeque ac nocte ut totum corpus, ita oculos maxime aëris exposuit injuriis; hinc subito ante tres abhinc anni quadrantes hebetudinem visus sensit oculi dextri, qua aciem ejusdem ita debilitatam conquerebatur, ut omnia quasi per nebulam videret, nec ab homine hominem, licet minori distantia remotum, rite posset distinguere, altero ceterum oculo illaeso existente.