Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 148
Unproofread scanNot analysed yet
caput adpulsus &circa oculum praecipue dextrum congestus ob tardiorem ibi per minima vascula progressum stagnavit; unde denegato tenuissimi succi nutritii ulteriori effluxu humores oculi crassi turbidique redditi videndi claritatem imminutam produxerunt. In instituenda igitur cura eo respeximus, ut debita ventriculo vis &chylo subtilias restituatur, ut sanguinis mole per ejus missionem &tenuem victum imminuta excretionibus ejusdem naturalibus via aperiatur &denique, ut caput, inque primis oculus a congestionibus liberatus corroboretur. Id quod potissimum convenienti stomachicorum &tonicorum usu, subjunctis simul pediluviis, quae miram habenta superioribus ad inferiores partes derivandi facultatem, efficere studuimus. Praeterea hac observatione adhuc prorsus confirmamur, vitiorum morborumque, qui oculos invadunt, causam nimis saepe in primis viis atque imo ventre esse &radicatam, atque ideo in curatione ad eam aptis praesidiis tollendam respici omnino deberi. Neque id profecto satis junioribus medentum inculcari posse existimo, in gravioribus morbis causam non tam in humorum dyscrasia atque intemperie, quam in motuum vitio &aberratione, qua humores &sanguis locum suum naturalem mutare coguntur, quaerendam &inveniendam esse. CAPVI