Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 149
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. AUDIA. ISEA ATONIA. THESES PATHOLOGICEAE. Uditus vitia, quae ex atonia partium nervosarum &membranacearum aurem constituentium plerumque proficiscuntur, ad tres potissimum redigi possunt classes. Prior est, quando sonitus tinnientes, susurrantes, murmurantes, campanarum strepitum aemulantes, aliique innumeri, qui tamen nullam extra corpus habent causam, audiuntur; tumque malum tinnitus &susurrus aurium adpellatur. Alter est δυσηκοια sen βαρηκαα, auditus gravitas, quando soni extra nos excitati perceptio ipsius magnitudine minor est; &tertia denique surditas, seu perfecta auditionis abolitio. Cuncta haec vitia, si spectes originem, eodem ferme nituntur fundamento, gradu tamen diverso; &sunt vel transitoria, quae sanis saepius, uti quidem videntur, accidunt hominibus; vel perpetua, nunquam non morbosi quidpiam secum habentia. Haec vero jure dicuntur vel idiopathica, quae ex laesione partium aurem conslituentium, &intra osseam cranii thecam reconditarum primario suboriuntur; vel sympathica, quae ex aliarum partium, ut ventriculi vitio natales suos mutuantur, aliisque morbis accedunt. Illa utplurimum infestant continuo; haec per intervalla redeunt; suntque non raro vertigine, dolore capitis, oculorum hebetudine, ventriculi imbecillitate, ructuosia, flatulentis, aliisque symptomatibus stipata §. III. Quorum causas &formalem rationem si velimus perscrutari; opus erit, quaedam nostro scopo inservientia ex auris structura, indeque explicanda auditionis ratione praemittere.