Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 150
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim copiosi in tradenda auris fabrica erimus; sed duntaxat notabimus, 1) internas ejus partes, cavitates, maeandros, fornices, circulos, gyros, miro artificio fabricatos, investiri periostio, quod est membrana tenuissima, vasculis arteriosis quam plurimis, tenuem humiditatem perpetuo plorantibus, plena: 2) hanc membranam esse propaginem &expansionem portionis mollis nervi acustici, ex protuberantia medullae oblongatae transversali egredientis, &per foramen auditorium internum, petroso ossi insculptum internam aurem ingredientis, eademque ratione ac retina in oculo visus, hanc auditus verum organon constituere; quippe in ea soni colliguntur, per nervi continuationem ad commune sensorium pro distincta perceptione transferendi. 3) Ejusdem nervi, qui septimum exhibet par, duram, ut vocant, portionem cum ramo quinti pariter ac octavi seu vagi paris communicare, &chordam illam, quae membranae tympani subtensa est, efficere: 4) arteriolas in aure distributas nerveos ramulos in suo itinere comitari; 5) tubam Eustachianam, primam osseam, deinceps cartilagineam, &denique membranaceam hiari in palatum, &non solum cum externo aëre, qui ore &naribus hauritur, communicare, verum etiam tenuem humiditatem, quae in aure interna ex continua perspiratione colligitur, in oris cavitatem, ne auditum turbet, evacuare, IV. Quodsi ergo membranae nerveae in aure reperiundae justo tensionis, a debito nervei fluidi influxu pendentis gradu gandeant; sanguinis per arteriolas circuitus sit regularis; ductus Eustachianus pariter ac reliqui rite constituti ac aperti sint, &reliquae partes aurem constituentes bene conformatae: tum auditus, qui est perceptio soni, seu motus aëris elastici per corpus sonorum producti tremuli ac undulatorii, sine ullo peragetur vitio.