Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 161
Unproofread scanNot analysed yet
dulcium auri adfectae immittere aut pinguedinem anguillae tepidam instillare. Praeterea nocent vere olea auri improvide infuss. Exterius prosunt fomenta emollientis &paregorica, quorum optimum praebet panis ex furno recenter exemtus, cui balsamus vitae adspergitur. Ubi vero cerumen aurium coagulatum, &,--aceruquod saepius sit, instar gypsi est induratum; abstinendum a nimio mine induhumectantium &oleosorum, quae vulgo solent commendari, usu. rato. Optimum potius est consilium, sic lac, vel quod melius, ejus cremor tepide ope syphonis infundatur auri, vel vapor ex pane calido, e furno extracto, &discisso eidem immittatur: hic enim blando vapore penetrat &emollit viscidam tenacemque materiam. Quando tuba Eustachiana interius obstructa tinnitui, sur- ab obditatique causam praebet; praeter interna succos viscidos colstructione liquantia &evacuantia, commendantur masticatoria, ut radix ductus Euangelicae, imperatoriae, pyrethri, mastix, zinziber &c. quorum stachiani. vis proxime pertingit ad affectum locum. Laudantur hoc etiam fine sternutatoria, quippe quae motum concussorium excitando saepe expellunt inhaerentem materiam; &eadem in hoc casu opem tulisse, testis est FVLPIVS lib. I. Obs. 35. VII. Cum a nimio sanguinis ac humorum motu ad caput &-a tranauditus organa nimiaque humiditate propter perspirationem spiratione sufficientem cohibitam ibi collecta &secedente pleraeque auprohibita. ditus difficultates suboriantur, maxime omnium curandum est, ut caput in continua &moderata perspiratione conservetur &ab iis omnibus, quae eam sufflaminant, probe defendatur: cujus generis sunt balneum, conclave, in quo aeger dor(Hofm. Syst. T. IV. P. 4.) mit, vappidum &declive, capitis post sudorem refrigeratio, maximeque omnium eius lotio.