Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 162
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. Illustrissima in vigore aetatis constituta femina valde o besa, per multos iam annos in matrimonio vixit prole destituta &quoad animi corporisque functiones bene semper valuit, nisi quod ante aliquot abhinc annos confestim vertigine cum gravi aurium tinnitu iuncto correpta per intervalla fuerit. Contra haec mala suasu medicorum variis remediis &praecipue aquis Schwalbacensibus usa est, hisque posterioribus tam felici successu, ut vim mali fractam paulo sentiens, recidivae metum omnem abiiceret. At vero, paucis abhinc mensibus non modo vertigo in caducam transiit, verum etiam tinnitus cum graviori auditus laesione denuo invasit, quibus simul eversio complicatur ventriculi cum reiectione multae pituitae, quae modo gravior, modo levior saepius recurrit. A medicamentis balsamicis e calidioribus peius, melius vero a diluentibus &sanguinis orgasmum sedantibus Illustriss. habere solet. Ceterum sat bene ipsi uterina succedit purgatio &ad minuendam propter lautum vitae genus plethoram ter singulis annis sanguinem e vena secta detrahendum curat. In tali rerum statu mihi demum in consilium vocato quaestio fuit proposita: An ab aquarum Spadanarum interno &externo Aquisgranensium thermarum usu exoptatum sperare liceat auxilium? EPICRISIS CVM RESPONSO. Clarissime ex hac morbi historia elucere arbitror, a fola temperati &boni sanguinis nimia in corpore bene valente &plethorico diffluentia vertiginem cum auditus labe posse suboriri. Sanguinis quidem detractionem ter per annum Illustrissima femina admisit; sed quum nimio sanguine turgida sine prole vixit lautiorique diaeta usa est, plus superflui sanguinis generavit, quam per V. Snem &mensium fluxum, satis fortasse parcum ac moderatum, fuit consumtum. Quae cum mecum perpenderem, praeter ternas V.