Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 163
Unproofread scanNot analysed yet
Snes consuetas, alternatim quoque scarificationes eodem numero instituendas &loco potus ordinarii Selteranam vel communem aquam cum quarta vini parte remixtam bibendam suasi. Praeterea a coena vitaque deside, quibus dedita erat, abstinere jussi; &,quae salutares antea fuerunt, Schwalbacenses acidulas iterum potandas, quam experimentum cum fontibus Spadanis denuo faciendum consultius duxi. Balneum vero thermarum Aquis granensium, quae ob minerale sulphur, quo abundant, nimis calidae sunt, quum in morbis capitis, praesertim qui aplethora fiunt, nunquam salutares deprehenderim, reprobavi.