Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 173
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Quam efficax &praestabilis ad magnos ac praesertim ex contagio venereo ortos morbos eradicandos, cura est per salivationem perite &circumspecte tractata, tam nociva, imo pessima est, si ab imperito quodam homine, vel insuper habito conveniente regimine, suscipitur. Tantum enim abest, ut levamen adferat, ut malum potius exacerbet &pejora saepius difficiliusque sananda accersat symptomata, quod longa experientia edoctus plena fide testari possum. Ego decenti regimine, quod ad sanitatem recuperandam sub hac cura summe necessarium est, neglecto, cum caput nimis cito frigori exposuerunt aegri, jam terna vice in artis exercitio plenariam observavi surditatem, eamque, quod non inter initia statim prospectum malo fuit, immedicabilem. Quod vero tam difficilis ex hac causa natae surditatis sit curatio, haec mihi subesse videtur ratio: Sub mercuriali cura a partibus extremis &infimis ad caput, maximeque ad glandulosas ac nerveas ipsius membranas seri vitiosi copia magno cum impetu adpellitur, quas, uti in palato, naribus &gingivis videmus, nimium relaxat; hinc nihil dubii est, quin etiam ad nerveas illas tunicas, quae interiora auditus ossa &concamerationes cingunt, humor vitiosus delatus haereat, qui dein a frigore inspissatus &impactus ex locis ejusmodi magis abditis difficillime dimovetur. Balsamum nostrum spirituosum, sicut ad omnia nervorum vitia a nimia laxitate orta; ita quoque ad auditum, si ex eadem causa periit, restituendum, remedium multo pulcherrimum est &efficacissimum, quod humorem discutiendo egregium partibus robur addit. Si rursus mihi ejusmodi obtingeret casus, suaderem salivationem, sed meliori vitae ordine ®imine denuo instituendam. Id quod vero ut inter initia statim fiat, necesse est. Plures de auditus vitiis casus legantur in Consult. ac Respons. Medicinal. Tom. I. Sect. I. Casu XXXIX. XL. &XLI.