Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 174
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. ATMONIA. THESES PATHOLOGICAE. Oce loquelae vulgo intelligimus productionem vocum articulatarum, animi conceptus cum aliis communicantem. Vox autem non articulata dicitur sonus, &est aëris exspirati, atque per asperam arteriam, laryngem, hujusque rimam, quae glottis audit, vi quadam expulsi, ad cava oris &faucium varie figurata facta illisio &repercussio, Quanquam igitur loquela a sono differat; tamen illa sine hoc fieri nequit, tantum abest, ut vitiatis, quae edendo sono tributa sunt, organis, velut speciatim aspera arteria, ejusque caput, larynx dictum, cum annexis cartilaginibus, musculis, &nervis, nec non fornix palati sunt, produci possit; &hinc deperdita sonum efformandi facultate, loquendi simul potentia pereat, necesse est! Hinc jam ex antiquis GALENVS L. de praecogn. post h. c. 6. multis evicit experimentis, quod nervorum recurrentium, qui ex pari vago &nervo accessorio efformantur, &ad laryngem, nec non docente novissime WINSLOVIO Anat. P. III. §. 112. ad linguam tendunt, uno abscisso animal semivocale, utroque vero resecto, plane mutum omnique &sonum edendi &loquendi potentia destitutum reddatur. II. Quid per Hoc vitium, ubi sonus cum loquela perit, quod in hysteophoniam ricis frequenter fit suffocationibus, vocatur a medicis aphonia. intelligaNos autem, aphoniae nomine strictius sumto, per eam intelligimus.