Latin
Cap. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 178
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Dantur adhuc aliae caussae, quae in dispositis ad aphoniam plurimum contribuunt. Tales sunt abusus potuum spirituosorum, &frequens crapula, unde aphoniae ex ebrietate ortae jam HIPPOCRATES 5. aph. 5. meminit. Porro huc spectat gravis terror, &refrigeratio partium praesertim inferiorum: quae momenta eo magis pernicialem vim exserunt, si tempore, quo naturales fluunt haemorrhagiae, incidunt. Nec silentio praetermittenda tempestas pluviosa, &commoratio in locis humidis, maxime in subjectis pituitosis ac catharralibus. Prognosis aphoniae pro ejus caussis varia est: quae enim ex vermium vitio, vel in passione hysterica, aut mensium difficili eruptione accidit, curatu facilis, est; quae vero linguae paralysin pro caussa agnoscit, omnem fere respuit sanationem; aut sanata facile redit affectumque cerebri graviorem praesagit.