Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO CVM CAVTELIS. PRACTICIS. Aphoniam curaturus eo respicere debet, ut primum caussas influxum fluidi nervei in nervos linguales, hos comprimendo remorantes removeat, &deinceps robur earum partium confirmandum curet. Quemadmodum vero illae caussae multum inter se differunt: ita variam quoque medendi rationem exigi, quilibet perspiciet; facileque colligetur, eam aphoniam, quae caussae intra ipsius cranii thecam reconditae debetur, sanationem admittere non nisi difficillimam. II. Quae igitur ex vera linguae paralysi suboritur aphonia; Cura aphoposcit feri ad nervos &cerebrum decumbentis discussionem niae ex lin& evacuationem.