Latin
EPICRISIS VTRIVSQVE CASVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 184
Unproofread scanNot analysed yet
Ego igitur primo omnium vermium colluviei melius educendae consulendum arbitratus sequentes ob egregiam vermibusque contrariam indolem suam mihi frequentes pilulas praescripsi, quarum septem bis in septimana, maximeque circa lunae mutationes propinare iussi, interiectis pulveribus ex salis amari gr. XV. nitri purif. corall. ana gr. vi. compositis. Formula autem pilularum haec fuit: Rec. asae foetid. myrrn. elect. extr. tanacet. rhabarb. aloes rosat. mercur. dulc. ana drachmam unam, extr. croci gr. M. F. I. a. cum ess. castorei pilulae ex scrupulo NO. XX. Denique, ut externe quoque suppetias feramus, partes a spasmis nimium debilitatas roborando, per intervalla collo &cervici imponendum suasimus epithema, quod ex aquae Anhaltin. spirituosae unciis quatuor, bals. nostri vitae uncia dimidia &bals. Peruv, drachmis duabus confectum erat. Quorum remediorum usu per aliquod tempus protracto loquela indies melior redire coepit.