Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Varia &terribilia subinde sunt, quae a verminosa progenie in nervosarum partium systemate concitantur symptomata. quorum quidem caussam ego non tam in rosione tunicarum intestinalium nervearum, quam potius in exhalationibus acribus causticis, quae ex vermium corpore &excrementis exspirant; quibusque omnis generis insecta scatent, reponendam esse statuo. Innumera fere sunt, quae adversus peregrinos hosce &virulentos corporis hospites habentur &venditantur remedia; sed ego praeter mercurium dulcem cum purgante, ut resina gialapp. vel diagryd.