Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 186
Unproofread scanNot analysed yet
Nihi autem est absurdius &periculosius, quam citra ullam indicationem medicinam exhibere emeticam, qua proh dolor! in nostro aegroto non modo alvi fluxus fuit proritatus, sed etiam impurum serum ob graviores spasmos ad cerebrum cum impetu propulsum primo nervi optici, dein quoque sublingualium paralysin effecit, quibus mors tandem supervenit. Ideo vero maxime hanc observationem allegare placuit, vt probe constet, quantam medicamenta imprudenter adhibita adferant noxam, &quam frequenter medici, quod dicere pudet, morborum imo mortis caussa existant.