Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Vir octogenarius, habitu corporis ficciore praeditus, ter minimum in anno, ut februario, junio &octobri mense sanguinem e vena tusa emittere solitus, vitam ab omni morbo egit immunem, viribusque &animi &corporis probe semper valuit. Hac vero aestate, cum regiones nostrae a fervidissimo solis aestu praeter consuetudinem incalescerent, suasu alius medici consuetum illud evacuationis genus neglexit. Sed subito inde insultu correptus apoplectico, arteriis valde pulfantibus, oculis rubentibus totoque corpore aestuante omnem sensum una cum loquendi potentia amisit. Sub tali rerum statu ego consultus primo omnium venam in brachio aperiendam, ventrique clysteres emollientes injiciendos &balsamum vitae nostrum, non posthabitis aliis remediis, ori naribusque admovendum suasi. Quibus Dei auxilio id effecimus, ut mitigata morbi &symptomatum atrocia mente aeger ad se redierit, praeter quod haesitantia linguae diutius permanserit; quam tamen frequenti oris cum vino, cui aliquot balsami nostri guttulae instillatae erant, collutione felici eventu superavimus.