Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 188
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. DELIRIO MELANCHOLI CO ET MANIACO. THESES PATHOLOGICAE. Aud paucos fore arbitror, qui mirabuntur, me affectus, qui natura &symptomatibus plane dissimiles videntur, in uno capite pertractandos sumsisse &ad unam retuAttentiori vero usu &observatione discimus, lisse speciem. utrumque morbum ex una eademque origine &causa continente, videlicet nimio sanguinis ad imbecille cerebrum appulsu, suboriri &nisi gradu ac invasionis tempore variare, adeo ut melancholia pro morbo primario, mania vero pro ejus exacerbatione &effectu accidentali habeatur rectissime. Id quod etiam quam optime medicorum agnoverunt veteres. Hinc TRALLIANVS Lib. I. cap. 16. nihil aliud esse maniam prodidit, quam melancholicam ad majorem gradum redactam, ut propter tam arctam connexionem facillime ex uno morbo in alterum fiat transitus. ARETAEVS Lib. 3. cap. 5. melancholiam maniae initium &originem esse, illamque incremento magis quam alia causa in furorem prolabi perhibet. Quam conspirationem etiam quotidiana &attentior confirmat observatio, cum melancholici, praesertim si morbus inveteratus fuerit, perfacile in maniam incidunt, qua cessante melancholia rursus sese prodit, licet postea per certas periodos furor revertatur. Neque admodum diversa est ipsa medendi ratio: quicunque enim confilio &arte causam melancholiae propiorem vel levare vel tollere lere recte didicit medicus, ad maniam quoque vel avertendam vel sanandam admodum existit idoneus. II. Ante vero quam meditatio nostra in interiorem horum Signa meaffectuum naturam, genesin &differentiam descendat, placet lancholiae. omnino, quibus phaenomenis, symptomatibus ac notis tam melancholia quam mania sese prodat &dignoscatur, ex veterum, maxime Graecorum monumentis proponere, eo quod hisce regionibus variae deliriorum species admodum olim fuerunt familiares. Nullus vero rectius &accuratius horum morborum descripsit historiam, ipso ARETAEO, qui Libr. 3. inter notas melancholicorum has ponit: quod tristes, abjecti torpentesque sint absque ratione, ingenti pavore trepident, male sint animati, vigilent, solitudinem ament, in iram proni atque mutabiles sint, de minimis quibusque rationem quaerentes, nihil largientes, sed non ita multo post simplices &prodigi.