Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 189
Unproofread scanNot analysed yet
Addit deinde, alvum plerumque aridam esse, jam nihil dejicere, jam vero sicca, rotunda atroque humore bilioso circumfusa; urinam parcam reddi, acrem &biliosam, multum flatuosi spiritus in praecordiis esse, ructus putridos, graveolentes ex ore ferri, nonnunquam &humidum quoddam acre cum bile rejici, faciem impallescere, arteriarum motus parvos esse, pigros atque invalidos, &aegros in sumendo cibo esse avidissimos. III. Signa, quae maniam indicant, idem gravissimus Auctor ita Signa maniae. describit: Ad iram excitati maniaci furore penitus insaniunt, quidam magnum spatium decurrunt, nonnulli vociferantur; alii ab hominum conspectu in solitudinem fugiunt &secum tantummodo versantur; alii sua membra dilacerant. In summo aegritudinis impetu variis secundum quietem visis perturbantur, immoderate venerem concupiscunt &palam sine ullo aut pudore aut timore concumbunt. Cum vero inclinatus est morbus, stupidi, quieti, moestique sunt; in notitiam quoque morbi venientes sua calamitate miseriaque tristantur. Et haec sunt, quae morbum aut praesentem aut declinantem comitantur symptomata; paucis nunc, quae in artis exercitio diligentius annotavimus signa maniam antecedentia nos suppeditabimus.