Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 195
Unproofread scanNot analysed yet
Ad illam vero ingignendam praecipue referendi sunt graves animi affectus, praesertim diuturnus moeror, tristitia, metus, animique angor ac terror, quorum magna est, sicut ad omnium partium, ita etiam cerebri robur debilitandum &vim vasorum systalticam imminuendam potentia. Ad quam classem etiam acriores mentis labores atque inopportunae studiorum causa diutius protractae lucubrationes pertinent, quibus ob dissipatos spiritus sic dictos animales, staminum, quae in cerebro &medulla oblongata sunt, vis motrix &sensitiva mirum infringitur. Et inde quoque intelligi potest, quare litterati &qui nimium meditationibus indulgent, plus quam plebeii mentis alienationibus sint obnoxii. XIV. Deinde ex causis, quae ad gravissima disponunt deliria amor nimius. viresque animi ac corporis destruendo &vasorum, membranarum ac staminum cerebri tonum debilitando plurimum valent, multum sibi vendicat vesanus amor, de quo observationes legi possunt apud FOREST. lib. 10 obs. 29 &30. BARTHOLINVM Cent. II. hist. 69. it. apud VALERIOLAM Lib. II. obs. 7. Maximam tamen noxam infert amor in feminis viri potentibus, sed nondum nuptis, qui a genitalis liquoris, sub otiosa maxime &lauta vita liberalius in glandulis vaginalibus secreti, longiori mora &corruptione provenit, quod testantur observationes, quales exstant apud PLATERVM Lib. I. prax. cap. 3. Gregor. HORST. T. II. op. Lib. 2. Obs. 68. &EPHEM. Obs. 126. Dec. II. Ann. 10. Cum enim lege commercii, quod animae cum corpore ejusque fluidis &solidorum motu intercedit, ex coin organis spermaticis sepiosius congesto &stagnante in phantasia excitantur, fit mine imagines &ideae venereae omnino, ut phantasia firmissime hisce ideis inhaerente usus raNeque plane de nihilo tionis saepius minuatur &invertatur. est statuere, spirituosum seminale liquidum mora corruptum per vasa lymphatica redire ad sanguinem &quasi ex consymbolismo fluidum illud, quod in sanguine, cerebro &nervis motibus &sensibus praeest, contaminare, ut hac ratione ingens virium oriatur dejectio.