Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 196
Unproofread scanNot analysed yet
Porro observationes testantur medicae, a nimia seminis tam voluntaria, quam involuntaria profusione morbi tum melancholici tum maniaci profluxisse originem. Ita Henricus ab HEER obs. 60. exemplum sexagenarii producit, qui a nimia seminis sub diebus canicularibus profusione melancholicus redditus est, &FORESTVS in Obs. lib. 10. obs. 25. juvenem quendam melancholicum media aestate juvenculam uxorem ducentem &ex effreni veneris usu in furorem coactum fuisse refert. Nam nihil notius est, quam quod semen delibatissima &agilissima sanguinis pars sit, eandemque fere indolem cum fluido nervorum habeat; unde etiam fieri observamus, ut ab immodica seminis profusione &sensuum functiones &ingenii vires mirum debilitentur, imo etiam alii, qui ex cerebri vitio nascuntur, morbi progignantur. XVI. Multum quoque nosse refert, deliria quae diutius protrahuntur, certis familiis admodum esse solennia, adeoque ad morbos haereditarios, qui a parentibus ad liberos transferuntur, justissime referri. Quorum morborum, ut ego quidem arbitror, vix alia subest causa, quam quod morbida &invalida partium solidarum &motricium natura ac textura per nativitatem propagetur, maxime si generationis tempore his affectibus parentes fuerint correpti. XVII. Nihil vero tam celeriter &inopinato, etiam sine ulla alia causa praecedente, sanum ceteroquin hominem in dementiam praecipitare potest, quam narcoticum sive stupefactivum, inscienter adsumtum. Hinc res per experientiam satis nota est, quod a semine daturae, hyoscyami, a baccis belladonae &c. brevi tempore perfecta amentia induci possit.