Latin
LINDENIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 215
Unproofread scanNot analysed yet
Nos quidem de hac ellebori correctione ita sentimus: me- De eadem dentes fortioribus qualicunque ratione correctis &vi sua acri iudicium. caustica privatis remediis commode carere &majorem longe fructum exspectare posse, si ea solum evacuantia, quae supra recensuimus, selectiora atque lenissima in usum rite vocare satagant. Cui autem speciatim elleboro uti volupe est, de convenienti ejus praeparandi modo non dissuademus; siquidem vim illam drasticorum purgantium deleteriam, quae in subtilissimo sale acri confistit, mediante coctione diutius instituta penitus enervari posse certissimo constat experimento. Et quum per similem cum aqua vel vino adornatam cocturam tenuissima illa, quae elleboro inest, acrimonia extrahitur, manifestum est, quod remanet, drastiea virtute privari. XVII. Missa ulteriori purgantium disquisitione progredimur ad Aquae mialiud remedii genus, quod fistunt aquae minerales, vel pura aqua nerales &fontana, in quibus summum &praestantissimum adversus mentis fontanae morborum contumaciam situm est praefidium. Etenim, quum laudantur. mania plerumque originem &fundamentum in melancholia, melancholia in affectu hypochondriaco habeat, atque hic ipse a sanguine &succis vitiatis ac impurioribus, per imi ventris viscera &intestinorum volumen difficulter progredientibus ortum &natales suos sortiatur; ad obstructiones vero viscerum reserandas liberioremque ac faciliorem sanguinis circuitum reddendum, nulla hactenus a multis retro seculis inventa &non modo a recentioribus sed etiam a veteribus peritis ac scitis medicis usu probata fuerit medicins, praeter providum aquarum mineralium vel frigidarum vel calidarum usum facile patet, quantum ab ejusmodi aquis in pertinacissimis morbis vincendis sperandum sit auxilii.