Latin
LINDENIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 216
Unproofread scanNot analysed yet
Et ego sane ipse integra fide profiteor, quod nolim esse medicus, si aquarum, praesertim mineralium virtutem ignorarem. Enimvero, quum boni ac periti medici ars &scientia maxima ex parte in arcendis vel curandis chronicis affectibus versari debeat, hic certe parum vel nihil solidi sine prudenti aquarum naturalium tam interno quam externo usu praestare poterit. Quapropter ut medicus harum selutarium aquarum, ratione ingredientium &virtutum accuratam sibi comparet cognitionem serio monemus. XVIII. Quodsi vero genuinam fontium salubrium indolem scrutamur, obstupescimus sane, tantam a benignissimo conditore ipsis concessam esse facultatem, ut pluribus medendi indicationiNam spiritu elastibus in omnibus fere morbis satisfaciant. co purissi mo &sale alcalino medio minerali praegnantes decentique copia adhibitae non modo humores vitiosos alterandi, crassos incidendi, glutinosos fluidos reddendi, &obstructa vascula reserandi potentia pollent, verum etiam in partes solidas energiam suam exerunt, cum duras &tensas fibras laxant &emolliunt, debiles &imbecilles roborant, emunctoria a tono suo dejecta stimulant, adeoque omnis generis salutares excretiones, sive per alvum, sive per urinam &curim, sive etiam per uterum &venas haemorrhoidales promovent. XIX. Similis, imo fere ejusdem cum aquis mineralibus virtutis est lac ssininum &serum lactis tam vaccinum quam caprinum rite confectum &depuratum, cujus usus ad expugnandas chronicas passiones ab HIPPOCRATE jam olim commendatur &a peritissimis in arte viris, MERCVRIALI, RIVERIO RAVMVND. AFORTIS, BAGLIVIO &celeberrimo nostri aevi medico BOERHAVIO summis ob praestantissimam efficaciam laudibus extollitur. Id quod &ego bona fide adfirmare possum: siquidem affectus valde chronicos, qui ex subtili &virulenta humorum acrimonia suborti in imbecilliori &vitiato nervosarum partium systemate sedem suam fixam habent sine decenti lactis &seri lactis usu vix ex voto sanatos novi.