Latin
LINDENIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 217
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Ex universa vero medicamentorum serie remedium non Nitri usus scio ullum, quod ad causas horum affectuum eradicandas opcommendaportunius existat &in quo, seu sale simplicissimo, natura plus tur. mysteriorum condiderit, quam ipsum nitrum ab heterogeneis partibus depuratum. Eius namque usus tam universalis est, ut ad omnis generis morbos, si modo rite instituatur, latissime pateat. Maxime vero omnium in ea melancholiae specie, quae ad maniam inclinat, imo in ipso furore, peculiarem plane &laudatissimum praebet effectum, dum non modo acrimoniam humorum biliosam temperat, sed &effrenes solidorum motus placando immoderatum fervorem sistit. Dolendum itaque summopere est, efficacissimum hocce remedium non modo veterum temporibus plane ignotum fuisse, verum etiam a nostri aevi medicis ratione suae, quam exerit in morbis, virtutis nec satis cognosci, nec in debito pretio haberi. Ex recentioribus tamen, qui ejus eximiam in nostris affectibus sanandis virtutem agnoverunt, laudandi maxime sunt SENNERTVS atque RIVERIVS, quippe qui in mania potissimum nitrum cum pauxillo camphorae maritatum ceu specificum in usum ducendum esse adferunt. §. XIX. Quid de Proposuimus iam ex iis, quae opitulari his animi morbis specificis possunt generalia quidem, sed omnium optima remediorum statuengenera, quae longo usu a peritissimis in arte viris probata fuedum. re. Superest nunc, ut de peculiaribus quibusdam &specificis medicamentis, quae itidem magna a plurimis laude efferuntur, nostram (Hoffim. Sst. T. IV. P. 4) nostram in experientia fundatam dicamus sententiam.