Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 245
Unproofread scanNot analysed yet
In hac namque eximia quidem sensuum catione advertitur perturbatio, sed fauces simul summe angustantur &hysterica. laqueo veluti strangulantur arteriae fortibus agitantur motibus &facies vivido imbuta rubore conspicitur; quae omnia tamen contrario plane modo se habent in animi deliquiis, uti videmus, si syncope, quod saepius accidit, praefocationi uterinae jungitur. Tum enim dictorum symptomatum inopinata fit immutatio. VIII. Quod attinet subjecta hisce affectionibus prae ceteris ob Subiecta noxia, attenta nos docet experientia, eos potissimum homines animi deliin easdem incidere, qui aut phlegmaticam &torpidiorem obtiquiorum. nent naturam, aut ob teneriorem vasorum &fibrarum texturam habitus corporis sunt spongiosi sanguineque &succis pleni, nec non qui molliter in otio educati labores nisi aegerrime ferunt &a levi causa externa, ut ab aëris vel frigidioris vel calidioris temperie, a medicamentis, quin alimentis, vel solo ingrato odore facilius alterantur. Et quum ingens semper corporis inter &animi functiones a sanioribus medicis adnotetur conspiratio, nec illos ab hisce affectibus immunes deprehendimus, qui ad impetuosas &praecipites animi commotiones, ad iram, impatientiam, metum, variasque confusas imaginationes proni existunt. Unde jam in propatulo est ratio, cur respectu aetatis prae juvenibus pueri &senes, &,si sexum respicimus, feminae magis quam viri magno virium defectui &deliquiis sint expositae, quae eo certius eveniunt, si feminae utero gerunt, nimiis tum per mensium tum lochiorum fluxum haemorrhagiis debilitatae sunt, vel difficili partu laborant. IX. Quodsi nunc ad ipsam causam animum advertimus, hanc Caussa aniin sanguinis ejusque motus vitio ponendam esse, nemo saniorum mi deliquimedicorum est, qui in dubium vocabit. Quemadmodum orum proenim, si sanguinis temperati &sufficientis in singulas partes xima. liber aequabilisque influxus &hinc debita liquidi spirituosi per omnes nervos distributio fuerit; omne virium robur, per quod functionum, sive animalium, sive vitalium &naturalium vigorem intelligimus, quam optime constat; ita e contrario, ubi virium, quae per imminutas omnis generis functiones se manifestat, insignis animadvertitur dejectio, ibi liquidi tum arteriosi tum nervosi vitium subesse rectissime concluditur.