Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 246
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vero rursus in physiologia medica satis superque monstratum est, quod omnium fluidorum per corpus progressus &in organa influxus a solo corde, quod primum in nobis movens ultimumque moriens, seu suprema illa machina est, quae motu suo omnes reliquas animat partes, unice dependeat; quare nihil dubii est, quin &corporis prostrationis &animi deliquiorum caussa ab ipso cordis motu vel imminuto, vel prorsus cessante recte deducenda veniat. Qua quidem in re plenius confirmamur, si rite perpendimus, essentiale &characteristicum lipothymiae &syncopes signum praebere pulsum valde exiguum, vel plane interceptum, utpote qui cordis motum indicat luculentissime. Quum itaque a cordis motu tanta, si non omnia, in nobis dependeant, haud supervacaneum erit, utilissimum hunc motum secundum causas suas naturales concinne quidem, sed accurate exponere. Cordis substantiam musculosam esse non modo iam vetustissimi HIPPOCRATIS sententia, verum etiam omnium, qui nostra aetate inclaruerunt, anatomicorum adsertio est. Quodsi enim ea, quae ad musculosam fabricam ullo modo pertinent, rite pensitamus; omnia profecto in cordis structura simili modo deprehendimus. Adest hic tendo satis validus in basi cordis vasa cingens, qui uti in omnibus musculis; ita &hic principium motus atque finis existit, cuius progenies tum vena cava, tum inprimis arteria magna rectissime statuitur, in quem duplicis generis fibrae tam mirabili dispositae ordine inseruntur, ut musculum biventrem aptissime constituant. Fibrae enim exteriores in modum cochleae conum involuentes in oppositi lateris tendinem dextrorsum, interiores inverso inseruntur ductu. Quid? quod praeter has communes cuilibet ventriculo propriae sunt fibrae, quarum internae itidem contrario modo procedunt atque pro validiori sanguinis in universum corpus ejusque maxime remotas partes propulsione finistro ventriculo &copiosiores &robustiores; dextro vero prae sinistro eique minori ventriculo in vicinos tantum pulmones flaccidae rarioresque obtingunt.