Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 268
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea perpetuo sudore madebat frigido, arteriae exiguis micabant ictibus, &singultu demum superveniente ex hac vita discedebat. EPICRISIS. Quam inepte subjecto spongiosiori, cujus robur ventriculi &universi corporis diuturnior tristitiae affectus jam mirum antea debilitavit, opiatum fuerit oblatum, saniorum judicio relinquo. Interim ad pleniorem morbi &mortis historiam adhuc pertinet, quod hepar, aperto cadavere, quoad concavam partem suam nigrum, corruptum &sphacelosum fuerit inventum &latior macula subnigra in dexto ventriculi latere pariter ac diaphragmate apparuerit. Ceterum vasa mirum erant exinanita &omni paene sanguine vacua. OBSERVATIO VIII. Virgo octodecim annorum, tenerae admodum constitutionis, ob fluxus menstrui, quem parcius justo vix bis antea experta erat, defectum multis subinde malis, ut ciborum fastidio, insigni membrorum gravitate atque motum valde impediente torpedine cum virium prostratione juncta afficitur. Ad tot mala debellanda medicus &pharmacopaeus remedia praescribunt sanguinem nimis commoventia, cujus generis sunt pilulae ex gummatibus confectae &elixir proprietatis cum Corpus quoque dimittitur in balnesabinae oleo remixtum. um, sed nihil inde emergit commodi, ut potius graviores excitatae fuerint laesiones; siquidem nunc aegra animo crebrius linquitur, sanguinem cum magna praecordiorum anxietate exspuit, &intolerabili capitis dolore afflicta bis vel ter in septimana epilepticos &convulsivos patitur motus. His ita constitutis ad nos deplorata venit &sub cura nostra sanitatem pristinam, mensium fluxu restituto, sic consequuta est. Primo quidem omnium sanguinis missionem in pede repetitis vicibus, sed parcius instituendam praecepimus. Tum infusum theiforme ex herba veronicae, melissae &floribus chamomillae ad aliquot patellas mane sorbillandum; inter epulas vero elixirium nostrum viscerale temperate balsamicum adsumendum &per aliquot tempus continuandum suasimus. Denique cubitum iturae pulverem nitrosum &cinnabarinum cum pulvere nostro antepileptico remixtum porreximus &quae antea nimis calida usurparat balnea aquae dulcis nunc solum tepida &admodum moderata adhibere jussimus.