Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 269
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Si ullo in morbo, certe in feminarum effectibus sanandis multum curae &cautionis medicus debet adhibere maximeque eo respicere, ut cursum mensium recte prudenterque dirigat. Ad quod felici cum successu perficiendum, opus est, ut non modo corporis naturam, habitum &victum, sed &veras irregularis vel plane deficientis fluxus perscrutetur caussas &ad haec singula medendi methodum instituat. Discimus praeterea ex hac morbi historia &curatione, nihil esse perniciosius, quam balneis nimis calidis, vel medicamentis calidioribus &volatilibus sanguinem commovere ejusque Sanexcretiones, obstructis adhuc &angustatis viis, moliri. guis enim nimium rarefactus, ob validam, quam infert, vasorum distensionem seu diastolen motu suo magis sistitur, quam promovetur; ut ideo longe graviora concitentur mala, qualia sunt in capite epilepsiae, in corde lipothymiae &syncopes, in pulmonibus suffocationes &id genus alia. OBSERVATIO IX. Saepius iterumque mihi in artis exercitio adnotare licuit, De animi puerperas haud infrequenter periculosas, imo funestas incidisse deliquiis LI 3 animi defectiones, si per ingentes tempore partus perpessos lapuerperabores valde debilitatae ingentem sanguinis copiam post partum rum obseramiserunt. Quod enim si accidit, lochia dein parcius fluunt &vatio &circa septimum plerumque diem omnis putridae materiae effluxio curatio. cessat; unde exlevi tantum caussa, ut situ corporis erecto, lipothymiae origo. Venter quoque praeterea flatibus utplurimum tumet &parum per alvum excrementorum secedit.