Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 275
Unproofread scanNot analysed yet
His praemissis, non inutile, sed potius tractationi nostrae Quae ratiovalde videtur accommodum, ipsam rationem exponere, qua ne polypi polyposae massae tantam in genus humanum edant stragem. morborum Sunt autem polypi tum potissimum gravium morborum mor &mortis tisque caussae, si quando mole sua aucti, vel, quod saepius fit, a caussae sint. levi tam interna quam externa caussa de sede sua dimoti libero sanguinis circulo ex uno cordis ventriculo per pulmonum vasa in alterum obicem ponunt eumque pervertunt, aut quando orificia vasorum penitus occludendo motum sanguinis vitalem Quamdiu enim coagulatae ejusmodi massae omnino tollunt. tantum tenuiores cordis aliorumque vasorum lateribus adhaerent, sanguinis circuitum non adeo vehementer impediunt, nec inde functiones manifesto laedunt. In quo quidem &experientiam habemus suffragantem, utpote quae optime docet, concreta ejusmodi corpora in cordis auriculis &sinubus ob multiplices anfractus fibrillasque carneas, &circa vasorum divaricationes in aliis quoque partibus haerere, at nihilominus adhuc liberum sanguini concedere posse iter. Cujus insignem fidem facit memorabilis &fere admirabilis observatio VESALII, quae exstat lib. I. cap. 5. de corporis humani fabrica, ubi probatissimus hic auctor commemorat, se quondam in sinistro cordis ventriculo glandulosae, sed subnigricantis carnis reperisse libras propemodum duas, corde instar uteri extenso; &addit: aegrum, licet pulsus miris modis fuisset inaequalis &varius, nihilominus multis ante mortem mensibus veluti sanum obambulasse; donec tandem postremis vitae hobdomadibus pulsuum tantae accidissent intermissiones, ut ex novem ictuum intervallo tres, vel duos solum tactui occurrerint. Mms Proximum nunc est, ut per singulos morbos eundo fusius explicemus, quinam ex illis sint, quos polyposa concreta progignunt, vel pertinaciter fovent, vel etiam ad malum disponunt exitum.