Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 276
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dum meditamur, primo se nobis offerunt variae pectoris affectiones, inter quas praecipue referri merentur, ex acutis pleuritides &peripneumoniae, ex chronicis omnis generis asthmata &ipse catarrhus suffocativus, tussis convulsiva, phthisis &haemoprysis &c. Haemoptysin quod attinet, crebrior nos docet observatio, hanc aeque facile ob sanguinis viscidi nimium congesti stagnationem ad polypos disponere, atque ab his iterum progigni. Quodfi enim polyposis istis repagulis aequabilis ac liberior sanguinis per vasa pulmonalia progressus ac transitus turbatur, fit omnino, ut sanguis in capillaribus arteriae pulmonalis vasculis accumuletur tandemque, maxime in dispositis, rupto quodam ramulo, excernatur. Et ideo quoque plane non insolitum est, in haemoptyicis post mortem dissectis ejusmodi concretiones deprehendi, quod optime confirmat historia in consultationibus nostris medicis, Tom. I. Sect. 2. casu 73. p. 346. allata: Labora. verat scilicet iuvenis, septendecim annorum, haemoptysi cum febre lenta, in quo post obitum in arteria pumonali visui se obtulit callosum concretum. Simili ratione BONETVS anatom. pract. Tom. 1. lib. 2. Sect. 5. p. 654. de sputo sanguinis recenset sectionem cadaveris haemoptyici a Sylvio in ipso nosocomio Leydensi ann. 1664. administratam, in cujus utroque cordis ventriculo deprehenderunt materiam crassam, fibrosam &quasi carneam, quae in omnia vasa ex corde exeuntia ex tendebatur. Praecipue vero talem massam ex iugulari finistra eduxerunt tres spithamas longitudine superantem. Erat autem ista materia, cui multum grumosi adhaerebat sanguinis, in ipsis cordis ventriculis crassitie sat insigni carneisque cordis fibris, quas suis fibrillis amplectebatur, singulari modo annexa. Ceterum in medio apparuit sanguis grumosus videbaturque minuscuDic nuscula vasa habere. Idem valet de phthisi, teste nostra &BAV. Phihisin. HINI experientia, qui apud Greger. HORSTIVM in opp. Tom. I. pag. 134. se in phihificis &hydropicis semper fere polypos annotasse, expressis verbis meminit. Plura qui defiderat, consulere potest NEDHAMIVM de formatione soetus cad. 2. &MAL. PIGHIVM de polypo cordis, item HARDERVMobs. 45 46. 47.