Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 288
Unproofread scanNot analysed yet
RIVERIVS quoque Cent. IV. obs. XXI. notabilem recenset casum cujusdam nobilis, qui, quum graviori quondam &inopinato percelleretur terrore, de summo conquestus est cordis tremore, spirandi difficultate pulsuque intermittente &inaequali, donec non adeo multo post suffocatione interiit. Aperto post mortem pectoris cavo cor cum vasis majoribus oppleta fuere &in sinistro cordis ventriculo inventae sunt carunculae rotundae, substantiam pulmonis aemulantes; quarum major ad avellanae magnitudinem accedans arteriae aortae praecludebat ostium. XXI. Vltimo loco non praetereundum videtur, praeposteras illas in nimiis haemorrhagiis &intermittentibus febribus, per adstringentia, opiata, martialia &Peruvianum quoque corticem &c, curationes ad difficiles chronicas &plane immedicabiles aegritudines, quae a concretis polyposis nascuntur &foventur, non parum conferre. Et profecto certa adseverare fide possum, me in praxi mea medica quinquaginta &aliquot annorum, nullum majus ab ullo remediorum genere quam ab his ipsis, intempestive &improvide adhibitis observasse damnum, ita, ut non modo celeres &lethales morbos, quales sunt apoplexiae, epilapsiae, catarrhi suffocativi; sed &diuturnas &chronicas passiones, ut phthisin, asthma convulsivum, malum hypochondriacum &hystericum, enormes haemorrhagias, lentasque &hecticas febres hac ratione productas noverim. Si rationem quaerimus, unde tantorum malorum origo; sciendum ante omnia est, morbificarum affectionum caussam in impeditiori ac retardato sanguinis &humorum per minima &capillaria corporis vasa circuitu potissimum quaerendam esse. Tali enim ratione naturales se &excretiones, quae itidem per minima &ex subtilissimis vasis conflata emunctoria fiunt, mirum quantum retardantur &variae hinc inde stagnationes, viscerumque infarctus &indurationes cum mille aliis symptomatibus propullulant. Iam, si quis in tali rerum statu, ubi iam sanguinis &humorum crassities lentiorque fluidorum per canales corporis circulatio praesto est, vel ubi graviores, qui vasa fortiter angustant, spasmi adsunt, medicamenta adstringentia &humores magis incrassantia, vel etiam sedativa propinare velit; non poterit non insigniter nocere, &leve tantum malum longe gravius efficere.