Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 289
Unproofread scanNot analysed yet
quod eo magis certiusque evenit, si perversus horum remediorum usus diutius iusto protrahitur; nihilque superest dubii, quin polypi, ceu immedicabilium morborum caussae, hac ratione sat commode possint produci, quos etiam in permultis morbis ab empyrica hac &detestabili curandi methodo subortis partim ex signis haud incertis augurari &praedicere, partim ex corporum post mortem institutis sectionibus ob oculos ponere mihi licuit. §. XXII. Et sic caussarum, quae ad ingenerandos polypos concurrunt, vidimus potissimas; omnibus enim seorsim explicandis diutius immorari, non adeo necessarium putavi, tum quod rarius occurrant, tum vero maxime, quod ad dicta a nobis perfacile possint referri.