Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 292
Unproofread scanNot analysed yet
nique artificiales sanguinis evacuationes sunt negligendae, quae eo strictius debent observari, si quis multo sanguine turgeat ipsasque diuturna consuetudine quasi naturales reddiderit. Praemissis hisce diaetae regulis, ex remediorum classe, ad Medicasanguinem spissum incidendum ac resolvendum, subjungenda mentis consunt salia mediae &alcalinae naturae, ut arcanum duplicatum, tarvenientibus tarus vitriolatus, nitrum, sal digestivum Sylvii, sal aperitivum nostrum, oleum tartari per deliquium, terra foliata tartari &liquor nitri fixi &c. Ex spirituosis huc pertinent essentia pimNulpinellae albae, tinctura antimonii acris, &id genus alia. lum autem, quod scio, ex toto medicamentorum penu datur remedium, quod in dissolvendis fibrosis &ad concretionem pronis in sanguine partibus tantam praestaret efficaciam, quam aquae minerales, praesertim illae, quae alcalino sale imbutae temperatiorisque indolis sunt; quo nomine laudem merentur acidulae Emsenses ac Selteranae, thermae Aquis granenses praecipue vero Carolinae, quae sale suo omnia corporis emunctoria aperiunt, impuras sordes abluunt &evacuant, sanguinemque crassum &viscidum resolvunt ac diluunt utilissime. Hactenus quidem modum, quo praecavenda sit polypoPolypi iam vasis inbae rum generatio, satis, ut arbitror, dilucide monstravimus. Virentes quo deamus nunc, quid faciendum sit, si jam signa quaedam emicant, modo tra- quae polypum cordi vasisque majoribus inhaerentem testantur ctandi. &qua ratione praecaveri debeat, ne majora capiat incrementa. Sciendum itaque est: ubi polypus adhuc incipiens est ac pituitosus, GOOg tosus, non omnem, abjiciendam esse spem ejus resolvendi: quod salibus alcalinis &duplicatis, quae exoptata tenaces humores resolvendi vi pollent, diaeta tenui, sufficienti &sanguinem diluente potu, omniumque maxime aquis Carolinis poterit praestari, quarum usu prudenter administrato ego perplures, qui non vanam polypi intus latentis suspicionem incutiebant, sanatos novi.