Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 293
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi vero jam in fibrosam &duriorem abiit substantiam polypus, omni studio contendendum erit, ne aut majora sumens augmenta, aut e loco suo dimotus vasa penitus obstruat citoque homines interimat. Ad quod efficiendum opus maxime omnium est, ut sanguinis nimia abundantia impediatur, ejusque fluiditas iis rebus probe conservetur, quibus id commode fieri posse superiori loco diximus. Sed cavendum, ne, ubi spirandi a polypo difficultas est, vena in brachio secetur, quia tum major, imo suffocatoria fit congestio. Fugiantur praeterea omnia spirituosa, nimius motus animique perturbationes, quae singula sanguinem partim coagulando, partim nimis commovendo malum deterius reddunt. VII. Ultimo loco non inutile erit, quasdam cautiones, quae san Cautelae guinis fluxus &motuum febrilium tractationem concernunt, circa cufubjungere. In utroque casu quantum a medicis delinquatur, ram haeplurimis proh! dolor exemplis comprobatum &a nobis jam morrhagiarum &supra fusius evictum est. Quapropter sincere moneo, ne forte medicus in haemorrhagiis sistendis curationem solis adstringentifebrium. bus absolvere satagat, sed potius convenienti sanguinis detractatione, &temperantibus leniterque anodynis medicamentis, nec non inferiorum partium frictionibus aequabile sanguinis iter restituere laboret. Febrium curationem quod attinet, summa adhibenda est cautio, ne nimis cito supprimantur. Quo scopo tutissimum erit, blandis aperitivis &evacuantibus remediis decenter uti; quibus dein medicinae resolventes ac temperantes cum roborantibus commode possunt interponi atque subjungi.