Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 295
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem dantur variae, quae itidem cum febre &nonnunquam molesta tussi ac vitiosae materiae rejectione stipatae sunt tabis species, quas tamen ob prognosin &curationem multum differentem cum vera phrhisi non confundere debet medicus, utpote sine notabili pulmonum labe contingunt. Ita, certa observationum fide constat, non raro tabem ex gonorrhoea simplici &pollutione nocturna diutius infestante suam mutuare originem, de qua jam olim HIPPOCRATESlib. VI. epidem. Sect. VIII. Text. 47. mentionem fecit. Neque plane insolitum est, a nimio veneris usu, a cacochymia &depravata succi nutritii indole inscorbuticis corporibus contabescentiam oriri; salvo tamen adhuc &integro pulmonum parenchymate. Idem fere animadvertimus in morbo isto infantibus tam infesto, atrophia, ubi ob scirrhosam glandularum mesaraicarum indurationem succis chylosis &nutritioni inservientibus liberum ad sanguinem iter prohibetur; unde superiores partes marcescunt, venter inflatur, lenta adest febris, difficilis cum tussi spiratio urget &alvus nimis fluida existit. Nec deinceps pro phrhisi semper habenda est illa morbi species, ubi cum corporis extenuatione lentaque febre tussis &deSaepissime enim accidit, jectio plus minus saniosa adest. ut salva pulmonum compage, ex remotioribus partibus, ut mesenterio utero, vel renibus, abscessu vel ulcere obsessis sanies ad pectus transferatur. Denique etiam probe distinguenda est phthisis a tussi valde chronica cum ejectione copiosi phlegmatis juncta, sequente tabe viriumque prostratione &calore praeternaturali; quae quidem mala autumnali &vernali tempore subjecta ad catarrhales morbos proclivia saepe saepius corripiunt diutiusque vexant, sed nihilominus naturae &artis beneficio feliciter cedunt.