Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 294
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. AFFECTIONE PHTHISICA, SIVE TABE. THESES PATHOLOGICAE. Ulla, si cordis machinam exceperim, in universo corpore nostro pars est, quae ad vitam &tuendam &sustinendam praestantioris fit usus, quam ipsi pulmones. Hi quippe sunt genuina sanguinis fabrica, in qua lympha chylosa &nutritia cum sanguine intime miscetur ipsique assimilatur; hi sunt egregium illud viscus, quo spiritum vitalem, seu fluidum aëreoaethereo elasticum, quod cordi solidisque partibus omnibus suum Quanta aurobur &vim systalticam praestat, intus haurimus. tem pulmones prae reliquis partibus utilitate gaudent &praerogativa, tanta e contrario, imo fere graviora sunt, quibus hinc inde patent, mala, quae ego quidem a peculiari eorum textura deducere minus dubito. Hanc enim, ubi rite dispicimus, ex meris vesiculis membranaceis, quae aërem recipiunt, ex nervis, qui subtilissimum fluidum recondunt, &diversi generis vasis, quae sanguinem &lympham vehunt, deprehendimus constructam, ut usque eo non mirum esse debeat, si ob tot minimorum vasculorum myriades frequentes inibi sanguinis congestiones, stagnationes &obstructiones, ex his vero varii generis oriantur aegritudines. Has inter praecipue referenda est pessima ista affectio, quae in medicorum scholis dicitur phthisica, de cujus origine progressu &curatione in praesenti hoc capite strictim, sed utiliter disserere proposuimus. Est autem phthisis, corporis contabescentia, cum lenti febre, spirandi difficultate, molesta &continua tussi atque copioso phlegmatis materiaeque corruptae ac purulentae sputo juncta; ab insigni pulmonalis substantiae laesione, per scirrhosam vel ulcerosam corruptionem, vel abscessum inducta, ortum ducens. §. III.