Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 297
Unproofread scanNot analysed yet
Propositis itaque genuinis nostri affectus characteri- Sectio anabus, videamus nunc, quasnam tantorum malorum caussas in tomica dissectis phihisi defunctorum corporiqus reperire liceat. Quo phibisicofine potissima, quae mihi ex innumeris auctorum observatiorum. nibus &autopsia anatomica innotuerunt momenta paucis suppeditabo. Primo autem in omnium fere, qui phthisi decedunt, pulmonibus lobum vel dextrum, vel sinistrum, vel vtrumque simul pleurae &costis, vel etiam in dorso vertebris adeo firmiter adnatum deprehendimus, ut cultro difficillime possit separari, plerumque etiam locus iste putrido sero, sive ichore scatet. Deinde in nonnullis, praesertim empyematicis, unum lobum a praegresso longo abhinc tempore pectoris morbo, penitus absorptum, alterum inflammatum fuisse observavimus, qui mortis caussam constituit. Tum quoque utplurimum in altero pulmonum lobo vomicas, sive ulcera claussa, diversae magnitudinis &numeri, adnotavi, quae dissecta partim pus crassum, partim fluidum continebant. Vbi in eodem vel altero lobo, maximeque superiori ejus parte incisio facta fuit, cavitates sat amplae pure &phlegmate, ejusdem fere generis ac coloris, quod per os antea rejectum fuit, repletae in conspectum venerunt. Fit porro nonnunquam, ut in pulmonibus nodosis &scirrhosis ulcera serpentia, sistulosa &instar cancri vicinas partes exedentia, quae ichor foetidum &sanguineum recondunt, offendantur. Nec desunt exempla, ubi tubercula scirrhosa &instar acinorum dura reperiuntur, quae materia tophacea, calculosa &putrida scatent. Post (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) Post ea non praetereundum esse existimo, quod cor plerumque flaccidum ejusque vasa polyposis concrementis sint infarcta, de quo phaenomeno memorabilis exstat observatio in M. N. C. Dec. II. obs 35.