Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 298
Unproofread scanNot analysed yet
In pericardio quoque, imo non raro in ipso pectoris cavo ingens seri impuri &foetidi diffluit copia. Quod denique ad abdominis aliasque partes attinet, vasa utplurimum sunt exsanguia, hepar magnae molis &pallidum, mesenterii glandulae tumefactae, omentum absumtum &omnis pinguedo tam internarum quam externarum partium conspectui se offert. Qui paulo curiosior plura de phthisicorum sectionibus exempla legere cupit, consulat modo M. N. C. Dec. I. ann. 1. pag. 62. 63. item ann. 2. pag. 235. ann. 3. pag. 190. Dec. II. ann. 4. obs. 35. &VIII. obs. 105. Cent. IX. obs. 16. 26. Cent. X. ohf. 143. VERZA. SCHAM obs. 100. LOSSIVM obs. 1I PAWIVMobs. 22PLA. TERVMlib. III. obs. 189. 690. PEZOLDVMobs. 63. 64. 74. 892. VI. Ex hisce satis apparet, quam gravis &demum exitialis