Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 299
Unproofread scanNot analysed yet
exstant: Phihisici, inquit, ante quam manifestis signis praesertim sputo putrido &purulento se prodit morbus, in pulmonibus fovent tubercula, sive nodos scirrhosos, a materia viscosa lentescente atque in duritiem abeunte, &ita tabidi per plures annos vivunt, ante quam in actum corruptionis vel abscessus transeunt. Haec si adsunt, in pulmonibus tussis sicca, valida, sonora cum acuto vel pungitivo sensu in pectore spirandique difficultate indicium faciunt, &a profundiori aëris attractione &inspiratione angustia quaedam &renisus in pectore percipitur tussisque vehementior fit, maxime etiam post validam corporis exercitationem. §. VII. De hisce Verissima quidem sunt allata Hippocratis &ARETAEI judicium. verba: nobis tamen nonnulla, quae forte meliori illustration. inserviunt, adjicere licebit. Tubercula ista materia viscida repleta plerumque initium constituunt vomicarum, quae nil nisi diversae magnitudinis ulcera sunt, membrana ambiente cincta. Eiusmodi vomicae, si adhuc minores sunt, tussi interdum ejiciuntur. Quodsi vero mole sua increscunt interiusque rumpuntur, abscessus inde fiunt &cavitates cum sputo purulento copioso phlegmate mixto, &tunc vera adest phihisis. At vero quandoque ipsi hi nodi scirrhosi, qui diutius se celarunt, ut praeter siccam tussiculam vix ulla praebuerint indicia, ob materiam intus retentam &acrem factam in ulcus abeunt cancrosum &fistulosum serpens ac foeridum, quod ita vicinas partes consumit &in putrilaginem convertit, ut teste FORESTO lib. XVI. obs. 14. &53. asperae arteriae frustula ejecta, &juxta SYLVIUM in obs. lib. II. cap. XII. venae pulmonalis surculi tussi excreti fuerint. VIII.