Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 300
Unproofread scanNot analysed yet
Verum adhuc sunt alia phthiscos initia, maximeque hae- 2) haemopPp 2 moptysis, ubi incaute a medentibus tractatur, aut si paullo major cruoris portio est, quae sputo ejicitur. Tum enim facile sanguis ex pulmonum vasculis intra veficulas aëreas extravasatur &stasi concepta putrescit, partes vicinas corrodit ac demum sinuositates efformat, vel in nodos &tubercula coit. Et profecto, si vel meam unius hac de re experientiam adducere licet, certa asseverare fide possum, dimidiam fere partem phrhisicorum, qui se curae meae tradiderunt, ab haemoptysi praegressa &male curata primam mali sui originem accepisse. Quibus dein quo3) diuturnus pectoris que annumerari debet secundum vereres catarrhus salsus longo catarrbus. tempore pectus infestans, quem presso, ut ajunt, pede, phthisica affectio non raro excipere solet. De quo in sequentibut plura dicemus. Iam vero non immerito quaeri posse video, unde caussae Origo harum causa. hae jam propositae originem suam habeant: Nostra hac de re sententia haec esto: sanguinis &humorum in vasis stagnationes, rum ostenubi firmiter iis insistunt, sicut plurimorum morborum, ita etiam ditur. phthiseos sunt genetrices. Fluida enim quando extra motum progressivum constituta in circulum non aguntur, pristinam suam temperatam naturam mora amittunt, &valde alienam, impuram, salsamque &acrem induunt; vel etiam minima vascula nimium opplendo obstructiones, indurationes atque scirrhePerniciosas vero harce sanguinis &humoscentias efficiunt. rum in pulmonum vasculis stagnationes non aliunde fieri deprehendimus, ac si fluida in nimia copia &cum impetu ad partem per se valde languidam &a tono dejectam compulsa congeruntur, ut, quantum venae ab arteriis receperunt, non possint reddere. Causae meVerum quamplurimae dantur caussae, quae pernicialem sandiatae sunt guinis &humorum in pulmonibus stagnationem inducere &ad dispositio phthisin remote conferre valent. Inter eas praecipua debetur baereditaanimadversio haereditariae dispositioni, qua liberi a parentibus ria. phthisicis progeniti, data occasione, in eandem labem incurrunt facillime. Consentientem hac in re habemus tum experientiam, fidissimam rerum testem, tum auctores probatissimos.