Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 302
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem non adeo difficili indiget probatione, quum satis cuique spectatum sit, in regionibus vitiferis sicut omnes pectoris morbos ita maxime haemoptysin ac phrhisin longe esse frequentiores, quam in aliis. Hinc etiam HOEFERVS in Hercule med. lib. 1. cap. III. rectissime arguit, phthisicam affectionem in Austria inferiori non aliam ob caussam endemie grassari &tam innumeros rapere, quam ob vini generosioris, praesertim matutino tempore, ab usum. §. XIII. Progredimur nunc ad eas caussas considerandas, quae salsi humoris in pectore decubitum procurant, quem antiquissimi medicorum promiscue ex capite deduxerunt, quasi passim ab eo humoris in pectus delapsus fieret. Sed non satis perspicuum &in experientia fundatum est hocce judicium. Multo magis nimia sanguinis serosi ad pectus, praecipue vero ad fauces totumque canalem asperae arteriae, quae tunica glandulosa interna obsita est, congestio accusanda videtur; idque eo magis in subjectis serosioribus &gravedine, coryzae crebrisque catarrhis per omnem aetatem obnoxiis. Quodsi enim plus sanguinis &seri ad glandulosas partes per arterias appellitur, quam per vasa venosa potest regredi, ingens ferosi laticis contingit secretio, qui copia increscens, admisso aëre frigido coagulatur &tandem magna saepe copia ejicitur. Procedente tempore &malo diutius perseverante, accedentibus adhuc aliis caussis, ut cruditatibus ex prava diaeta &digestionis vitio collectis, transpiratione impedita, vel profundo animi moerore &c. serum induit naturam salsam &corrosivam adeoque successu temporis vesiculas pulmonales &vasa tenerrima corrodit. XIV.