Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 301
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his audiamus saltim doctissimum FERNELIVM, qui inpatholog. lib. 5. cap. X. haec eleganter prodit? qui tabida de stirpe sati sunt quasi haereditario jure omnes necessario tabe marcescunt; hocque malum saepius vidimus ejusmodi familiis ordine grassari. Et ratio quoque in promptu est. Etenim, quum illa a parentibus accepta ad morbos proclivitas potissimum in prava partium solidarum conformatione, sive tali fibrarum ac vasorum laxitate consistat, qua humores appulsi non debito modo ac nisu ulterius possunt promoveri; in aprico est, cur ii, quorum pulmones natura debiles existunt &flaccidi, prae ceteris in varios pectoris morbos maximeque phthisin sint propensi. Quibus dein, teste gravissimo HIPPOCRATE, adhuc ii debent adnumerari, qui pectus a natura depressum &angustum obtinent, qui scapulas instar alarum prominentes costasque in thorace protuberantes habent, nec non qui oblongi colli vel etiam gibbosi sunt. Deinceps certa constat experientia &vel solius HIPPO. TemperaCRATIS comprobatur testimonio aph. IX. Sect. V. homines, mentum qui habitus corporis gracilioris ac tenerioris, staturae procerae sanguineoatque aetate juvenes sunt, a XVIII ad XXXV. aetatis annum choloricihaemoptysi aeque ac phrhisi valde esse obnoxios, vix aliam ob cum in jurationem, quam quod in hacce aetate vasa sint teneriora longe- venibus. que facilius, quam quidem in provectioribus, expansa dissolvanUtplurimum vero omniumque facillime haemopryica &tur. phthisica accidit affectio viris &juvenibus, qui temperamento praediti sanguineo-cholerico facile animo commoventur &in pueritia frequentes narium haemorrhagias perpessi sunt, praesertim si nimio motu incalescunt. Tum enim sanguis magna in copia &impetuosius ad superiora &pectus compulsus per minima arteriae ac venae pulmonalis vascula libero itinere ad cor redire nequit; unde ramorum majorum a subsistente sanguine nimiae expansiones, disruptiones &denique extravasationes fiant necesse est. XII. Ex diaeta perversa caussam hic praebet antecedentem intempestivus potuum spirituosorum usus.