Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 307
Unproofread scanNot analysed yet
Imo denique pulmonum abscessus, ubi ingenti in copiapus album aequale &unius coloris fuit ejectum, reliqua tamen pulmonum substantia nondum corrupta, nec scirrhosis indurationibus, vel fistulis ulcerosis obsessa, neque cordis &pulmonum vasa concretis polyposis infarcta fuerunt, convenienti methodo tam diaetetica quam pharmaceutica feliciter vidi sanatos. Id quod innumeris aliis exemplis confirmare possemus, si ad longius excurrendum tempus nobis suppeteret. XXI. Iam praevideo, quid objici mihi hic posset: Scilicet, qui Cur tam fiat, ut tam raro phthisi, vel tantum incipienti obtingat curatio. raro fiat, At vero, quae id multo saepius prohibent, variae dantur caussae, exponitur. quas inter haec mihi potissima esse videtur, quod non satis evidentia sigium diagnostica semper suppetant, quibus de verae phthiseos praesentia ejusque genuinis caussis certiores reddamur. Quam in rem egregia sunt verba FERNELII, qui in patholog. lib. 5. cap. X. latens abscessus, inquit, seu vomica, vitium inprimis abditum, saepe nec laboranti, nec medico notum, quo laborans ipse nec consueta munia intermittit, nec se morbo teneri putat, caussamque interitus nesciens intus gerit sub pectore: non pauci tamen inopinato e vivis horae quadrante erepti sunt, in quibus dissectis non alia mortis caussa comparuit, quam repentina vomicae in pulmonibus ditruptio, qua per suffocationem sit vita exstincta. Omnibus tamen sic affectis nullo non tempore ante, quam vomica rumperetur, adfuit cruenta cum tussi exscreatio, corporis gravitas, pectoris levis oppressio &spiritus difficultas, quibus tabes raro comes. Sed haec signa aliis quoque affectibus communia sunt. Praeter haec vero de admodum difficili phihiseos diagnosi plenius nos convincere possunt frequentes medicorum, etiam saepe Ita enim complures clarissimorum, circa eandem errores. phthisici habentur, qui tussi chronica cum catarrhali defluxione affecti materiam paullo crassiorem, coloris ex albo viridis rejiciunt, aut qui tussim stomachalem hypochondriacam ex vitiosa primarum viarum saburra ad pulmones delabente subortam Fit quoque, ut asthma humidum, praediutius experiuntur. sertim ubi post suppressas haemorrhoidum vel mensium excretiones, factamque inde in dispositis humorum ad pectus regurgitationem &congestionem originem sumserit, pro phthifica affectione non raro venditetur.