Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 308
Unproofread scanNot analysed yet
Nec denique obscurum esse poterit, lentam febrem cum tussi &repentina corporis extenuatione &colliquativis fudoribus junctam, quae arthritide, podogra vel scorbuto affectis nonnunquam supervenit, ad phthisin saepissime referri, cum tamen nulla in pulmonibus, conHis vero ita constitutis, quum tam tinui solutio reperiatur. anceps, tamque difficilis verae tabis pulmonalis sit cognitio: facile poterit colligi, quam incerta sit curatio, quae illi debet esse superstructa. §. XXII. Sed accedit adhuc alia non minoris momenti caussa, quae phthiseos &inde subortae hecticae sanationem impedit: quod scilicet perpauci medentum sint, qui idoneis ad hoc negotium pertinentibus medicamentis recte &circumspecte uti norunt. Nam si ullo in morbo certe in phthisi curanda, ob tantam remediorum contraindicationem medici opus est prudentis. Postulat enim phthisis laxantia &humectantia, postulat leniora traumatica &adstringentia, imo postulat nonnunquam blanda anodyna &c. quae nisi debita cautione justoque tempore &exacta circumstantiarum habita ratione adhibentur, longe gravius malum efficiunt, tantum abest, ut levaminis quicquam afferant. §. XXIII. Praemissis hisce generalioribus ad prognosin spectantibus, nunc de eventu morbi nostri tam salutari quam perniciali pauca erunt subjungenda. Sciendum itaque, spem in angusto esse positam, si hecticus calor magis magisque increscit &pulsus etiam primo mane fertur citatior, si caro cum viribus consumitur, mitur, neque hae aliquo modo per somnum reficiuntur. Quod quidem plerumque evenit, si, quo plus puris adest, eo minus expectoratur. Tum enim acrius illud fit &foedius carbonibusque injectum tetro odore nares ferit, &eo magis quoque febris augetur.