Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 317
Unproofread scanNot analysed yet
acidularum usum commendat adventante inquit, tempore, quo aque acidulae in valle solis enascentur oppurtunae sunt, quae pulmonum ulceribus saluberrimae ac praestantissimae a nobis quandoque fuerunt expertae, ad easdem tanquam ad unicam sacram anchoram confugiendum consulimus, cui remedio, si malum non cesserit, minus decoctis, lacti aliisque ejusdem, facultatis cessuAlter ex recentioribus est MORTOrum fore arbitramur. NIUS, qui medicatas aquas in pulmonum morbis salubres esse perhibet, phthisiol. p. m. 68. si pulmones tumoribus stcatomatosis cum calore miti hectico obsessi atque hoc pacto scribit: plurimos phthisicos multos annos harum aquarum usu, cum appetitus &virium restitutione, caloris hectici &tussis minoratione, atque majori respirationis libertate restitutos &sine ulla recidivatione sanos redditos vidi. Ego autem licet in morbis, qui ex pulmonum substantia soluta, praesertim graviori pendent, non facile aquas minerales, quae validioris indolis sunt suaserim; multiplici tamen experientia confirmatus testor, illas ipsas, quae mitiorem obtinent genium saleque alcalino valde turgent, ut sunt fontes Selterani vel Carolinae thermae, cum lacte sive asinino sive caprillo decenti proportione mixtas non modo in tussi chronica rebelli, cum dolore thoracis compressorio, spirandi angustia, lento calore &tabe juncta, verum etiam in profunda pulmonum suppuratione &vera phth si exoptatissimum praestitisse levamen. Hac enim ratione ad lentam, viscidam materiam dissolvendam, ad obstructiones capillarium vasorum reserandas, &ulcera detergenda ac depuranda lac majorem &praestabiliorem acquirit virtutem. Multo vero magis lactis cum aquis mineralibus potus indicatur, quando haec pulmonum vitia ab affectione hypochondriaca, scorbutica, arthritica, vel etiam calculosa, quod non raro evenit, foventur. Plura de connubio illo lactis &aquarum saluberrima legi possunt in dissert. quam ex professo de hac materia prodidi. §. XII. Fuit autem haec methodus, lac per varias admixtiones corrigendi jam priscis medicorum cognita atque consueta.