Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 318
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc plura in HIPPOCRATIS, TRALLIANI, AETII monumentis consignata exstant exempla, ubi lac aquae permixtum ph hisi laborantibus praeceperunt, vel etiam inprimis hydromel lacti additum exhibuerunt, cui miram Hippocrates tribuit efficaciam, dum lib. II. de diaeta illud ipsum pulmonem emollire, tussim sedare, sputum educere &urinam movere perhibet. Haec dum meditamur, insignis occurrit locus apud Cl. SPONIVM in aphorism. novis Sect. V. aph. 99. qui non modo externum &vulnerarium, verum etiam internum aquae calcis usum in impetigine &lepra curanda summis effert encomiis atque dein miscelam hujus aquae cum lacte egregie commendat, his verbis: Quinimo, inquit, quod magis mirum, in ulceribus internis, diarrhaea, dysenteria &c. haec aqua cum lacte, aut sero lactis pota mira praestat, ut ex Dno de Closure, celeberrimo inter Santones &Vascones practico addidici. Nec ego quidem hancce methodum facile improbarem, siquidem in dysenteria cum intestinorum exulceratione juncta lac cum fonte Selterano mixtum incomparabilis semper deprehenderim efficaciae. XIII. Sed ulterius progrediamur ac quibusnam aliis remediis lac commode possit jungi inquiramus. Ad pulmonum vitia graviora in proprie sic dicta phrhisi emendenda infusa &decocta ex herbis vulnerariis &pectoralibus confecta non modo a medicis, sed etiam a vulgo omni tempore summo in preHerbae tio habita fuisse, res in artis exercitio potissima est. autem, autem, quae huic usui potissimum accommodate laudantur, sunt speciatim consolida major cum radice, consolida saracenica, tussilago, plantago acuta, pulmonaria maculosa, saniculs, scolopendrium, scabiosa, veronica, agrimonia, hedera terrestris, marrubium album, millefolium cum summitat. hypericum cum floribus, flores rosar.