Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Si ullo in morbo medici perversa medicamentorum applicatione miseris aegrotantibus multum afferunt damni, certe in nimiis sanguinis excretionibus per adstringentia id fieri certissimum est, ut ideo non modo de adstrictivis validioribus praepostere usurpatis, verum etiam de mitioribus, quae innocentis pogle centis alias indolis sunt, vulnerariis &pulmonariis, imo ipso Peruviano cortice tristes quotidie casus attentiori medico in artis exercitio obseruare liceat. Et hinc nihil prope frequentius occurrit, quam quod ab haemoptysi, per ejusmodi adstringentia perperam tractata phthisica affectio suam trahat originem, de quo quidem optime praemissa morbi historia convincere nos poterit.