Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 336
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero si incidit, statim inter initia morbi, quae potissimum in humoris corrupti &putrefacti stagnatione vasculorumque pulmonallum infarctu confistunt, succurrendum est; quo fine nec securius nec praesentius datur remedium asinino lacte, cum fonte Selterano, vel Carolinis thermis ad dimidiam vel tertiam partem permixto: cujus remedii ope obstructiones &stagnationes dissolvuntur, acres &salsi humores temperantur, ac denique per alvum &urinam educuntur utilissime. Praeter haec vero quum simplicissimum hocce remedium laudabili exsuccas partes nutriendi vi polleat, nihil dubii est, quin simul viribus insigne accedat augmentum. Nec quidquam exinde detrimenti in corpus redundat, si modo secundum regulas, quas supra praescripsimus, rite usurpetur. OBSERVATIO V. Ego quum non ita pridem in aula vicina Martisburgensi versarer, a doctissimo Archiatro Dno Claudero relatum audivi singularem casum, qui ita se habet. Vir aliquot supra triginta annos natus, boni &pleni corporis habitus, robustae naturae &integra semper valetudine gravisus ante duos circiter annos in dextro thoracis latere dolorem persenfit pressorium cum spirandi quadam angustia, maxime sub ascensu scalarum, junctum, nihilominus amplissimum, quo fungebatur, munus aulicum sine ulla molestia obiit. Sed accidit, ut in natalitiis Principis a frigido potu in corpus saltando commotum &calefactum liberalius immisso protinus de insigni corporis viriumque languore conquestus per universum corpus horrorem tantamque pectoris compressionem perciperet, quae omnem sp rationem adimere videbatur. Sequebatur postea intensus febrilis calor &irgens cum tremore artuum tussiendi cona ui, sed sine omni expectoratione; noctes transigebat aeger inso ones &elapsis septem diebus suffocatus animam exspirabat. Corpus diss candum jussit Dux Serenissimus, &ecce pinguedine, quae duos poll ces laritudine aequabat, totum corpus erat obductum. O uentum appareba: multa pinguedine instructum &reliqua imi ventris viscera, hepar, lien, pancreas, renes sam erant &integra.