Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 337
Unproofread scanNot analysed yet
Aperto pectoris cavo primo omnium in conspectum veniebat pericardium, quod praeter multam pinguedinem nihil ostendebat praeternaturale. Incisione facta in dextrum cordis ventriculum conspiciebatur concrementum crassioris substantiae polyposum, quod in venam cavam tam adscendentem quam descendentem protensum harum capacitatem valde arctabat. Inspectis pulmonibus lobus dexter, qui costis veris arctissime accretus difficillime poterat separari, materiae innatabat foetidae &purulentae, libras propemodum duas pondere aequantis, in qua complures corruptae pleurae partes hinc inde haerebant dispersae. Diaphragma quoque in superiori parte ab incumbente putrida materia valde corrosum &finister pulmonum lobus, qui adspectu sanus adparebat, cultro dissectus totus materia corrupta purulenta erat refertus.